- DANAE
- DANAEfilia Acrisii, Regis Argiv. ex Eurydice, filia Lacedaemonis, qui cum oraculo monitus esset, fore, ut a nepote occideretur, filiam munitissimae turi inclusit: cuius amore captus Iuppiter in imbrem aureum se convertit, et per tegulas in puellae gremium se dimisit., Quo ex coitu illa gravida effecta Perseum peperit. Quamobrem indignatus Acrisius, filiam una cum recens nato nepotulo arcae includi iussit, atque in mare proici. Verum id longe aliter cecidit. Nam arca ad Dauniae litus delata a piscatore reperta est; in qua cum Danaen cum filio reperisset, utrumque Pilumno Regi obtulit, qui cum genus ac patriam eius didicisset, Danaen quidem in uxorem duxit, Perseum vero Polydectae Seriphi ins. Regi educandum tradidit, qui postea adultus, cum Argos venisset, Acrisium avum, ostenso Medusae capite, in saxum convertit. Ovid. Met. l. 4. v. 610.------- Neque enim Iovis esse putabatPersea, quem pluvio Danae conceperat auro.Fabulam explicat Horat l. 3. Carm. od. 16.Inclusam Danaen turris ahenea,Robustaeque fores, et vigilum canumTristes excubiae munierant satisNocturnis ab adulteris:Si non Acrisium virginis abditaeCustodem pavidum Iuppiter et VenusRisissent, fore enim tutum iter et patensConverso in pretium Deo.Aurum per medios ire satellitesEt perrumpere amat saxa potentiusIctu fulmineo. -------Lepidum etiam exstat epigr. Pauli Silentiarii Antholog. l. 7.Χρύςεος ἀψαύςτοιο διέτμαγεν ἅμμα κορείαςΖεὺς, διαδὺς Δανάας χαλκελάτους θαλάμους.Φαμὶ λέγειν τὸν μῦθον ἐγὼ τάδε, χάλκεα νικᾷΔάπεδα καὶ δε???μοῦς, χρυςὸς ὁ πανδαμάτωρ.Χρυςὸς ὅλους ῤυτῆρας, ὅλας κληΐδας ἐλέγχει.Χρυςὸς ἐπιγνάμπτει τοὺς ςοβαροβλεφάρους.Καὶ Δανἅας ἐλύγω???εν ὁ δὲ, φρένα, μη τις ἐράςτηςΔιςςέςθω Παφίαν αργύρεον κατέχων.Nic. Lloyd. Ceterum illam Artemonpinxit, mirantibus eam praedonis bus, Plin. l. 35. c. 11. ubi praedonibus exponit piscatoribus Dalechampius. Nec omittendum, quod Danaen in Italiam venisse, cum duobus filiis, Argo et Argeo, et ab Argo Argiletum dictum fuisse Romae, notat Serv. ad Aeneid. l. 8. At Poeta ipse Ardeam a Danae conditam scribit l. 7. v. 409.------- ------- quam dicitur olimAcrisioneis Danae fundasse colonis:ubi Acrisionei dicuntur coloni, ab Acrisione, i. e. filia Acrisii, Danae. Salmas. ad Solin. p. 57.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.